Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

IN SYSTEMA SATURNIUM. ſervationibus repugnat; nempe ubi planum annuli directè
in oculos incidit, annulus appareret ad inſtar zonæ rectæ,
æqualis diametro annuli, ac proinde majoris diametro Satur-
ni; igitur ad inſtar brachiorum duæ appendices hinc inde
Saturnio globo adhærerent: cum igitur hac difficultate, & hoc nodo inſolubili annularis illa hypotheſis laboraret; fin-
xit illius auctor, extimam annuli ſuperficiem ineptam eſſe
ad luminis repercuſſionem, ac proinde faſciam illam nigri-
cantem inde ortum ducere, & ob penuriam luminis reper-
cuſſi, extantes illas appendices ſub aſpectum noſtrum non
cadere: Hæc habet pag. 542. 545. 576. Aliam cauſam ſubnectit
pag. 585. ab obliquitate radiorum illapſorum petitam, qua
fiat ut pars annuli ad nos obverſa obliquè dumtaxat illumi-
nata non videatur; immo hoc alterum addit, ſuperficiem
annuli ad nos obverſam minimè à Sole illuminari; ac proin-
de mirum non eſſe, quod minimè videri poſſit; omiſeram,
quæ habet pag. 551. de Saturnicolis.

Cuncta hæc facilè difflantur; nunquam enim faſciam il-
lam nigricantem, quamvis exquiſito teleſcopio uſus videre
potui; nemo unquam præter illum obſervavit; nec tamen
teleſcopia noſtra Hugenianis deteriora eſſe crediderim; fi-
ctitia igitur cenſenda eſt illa faſcia, aut certè vitrorum vitio
tribuenda: quod autem dicit, extimam illam annuli ſuper-
ficiem ad lumen reflectendum ineptam eſſe, vel ex eo falſum
eſſe conſtat, quòd in Saturni diſco partes omnes æquali lu-
mine perfuſæ videantur: Nulla igitur pars ad nos obverſa
ad luminis reflexionem inepta eſt. Præterea demus ita eſſe,
& faſciam illam paulò obſcuriorem in Saturni diſco videri; nihil tamen obſtaret, quin brachia eodem lumine perſpicua
eſſent; id eſt extrema ſegmenta apparentis zonæ, in quam
annulus hoc ſitu aſpectus projicitur, extantia, & excurren-
tia hinc inde extra Saturnium globum, viderentur, eodem
licèt nigricante colore diluta. Ad obliquitatem illapſorum
radiorum perperam confugit; alioquin in cæteris planetis
eadem ratio militaret; nempe fieri non poteſt, quin major
pars ſuperficiei convexæ, obliquum radiorum ſolarium illa-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer