Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

Harum tabularum auxilio primùm Epocham, quæ
præcederet omnes obſervationes noſtras, conſtitui diem
1 Jan. meridie, anno 1653. Nempe ex eo, quod 14
Martii, 1659, hora 8 pom. in perigæo Saturni Luna
verſaretur, collegi retrorſum numerando, ad prædictam
diem 1 Jan. 1653, abfuiſſe illam ab apogæi loco gr. 274, 21′. Jam vero ut ad quodlibet datum tempus, e-
pocha poſterius, inveniatur ejus ab apogæo diſtantia,
(namque hinc facile deinde perſpicere eſt quam pro-
pinqua Saturno apparitura ſit) addendus eſt ad mo-
tum Epochæ, motus comitis uſque ad tempus datum,
ex tabulis collectus; hinc auferendus Saturni motus
apparens per idem temporis intervallum, qui ex Ephe-
meridibus cognoſcitur; reliquum erit diſtantia comitis
ab apogæo quæſita. Ut ſi datum fuerit tempus dies
25 Martii, anno 1655, hora 8 pom. quæ prima no-
ſtra fuit obſervatio: Motus Epochæ, ſive diſtantia Lu-
næ Saturniæ ab apogæo tempore Epochæ, quæ eſt
gr. 274, 21′, addita ad motum ejuſdem Lunæ inde ab
Epocha ad tempus datum, colligit gr. 278, 31′; Hinc
ablato Saturni motu apparente per idem tempus, qui
invenitur gr. 22, 58′, relinquuntur gr. 255, 33′, diſtan-
tia Lunæ Saturni ab apogæo, quæ invenienda erat. Unde apparet in circulo (Tab. LI. fig. 3.) , ubi A apogæi
locum referebat, fere ad numerum 12 illam conſtitiſſe,
eoque in maxima propemodum diſtantia viſam, uti re-
vera contigit. Calculum autem ſubjicimus qui ſic or-
dinatur.

142.1.

Locus Lun@
Saturniæ
quomod@
ſupputetur@.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer