18 Apr. ad ortum ſitus erat comes in maxima diſtantia. fig. 31.
17 Jun. hora 9{1/2} ultimo ea vice obſervatus fuit Saturnus,
ſatellite verſus occidentem adſtante, & mediocriter re-
moto. fig. 32.
Hi@ce autem obſervationibus omnibus quandiu Saturnus
rotundus apparuit, tranſverſa illa linea, cæteris diſci parti-
bus paulo obſcurior, ex æquo medium ejus diſcum ſecabat,
eratque ad ſatellitem directa. Et hac quidem obſervatione
17 Junii habita, primùm animadverti motum Saturni, eum
ſcilicet quo propter telluris vertiginem cum cælo pariter quo-
tidie circumferri putatur, ſecundum eandem illam incedere
lineam.
Eodem Anno 1656, Octobris die 13, manè hora 6, rur-
ſus Saturnus videri cœpit, cui jam brachia erant renata; ſe-
rius quidem quàm in obſervatione edita prædixeram, verùm
haud aliâ formâ, quæ nimirum eadem planè fuit atque anno
præcedenti: licet melius nunc cujuſmodi eſſet diſcerneretur,
ob adhibitos tubos præſtantiores.
140.1.
Brachia Sa-
turno rena-
ta.
TAB. LI.
fig. 5.
Faſcia autem illa ſeu zona obſcurior, paulò inferior bra-
chiorum linea nunc apparebat, cum anno 1655 ſuperior fu-
iſſet. Eratque Saturni motus, quo cum cælo corripi vide-
tur, ſecundum hujus zonæ ductum, ac proinde ſecundum
rectam quoque lineam per utraque brachia protenſam, ac
ſemper poſtea quotquot obſervationibus idem inquirere li-
buit, eodem modo rem ſeſe habere comperi. Comes con-
ſpici hac vice nequiit, forte an ob ingrue@tem Solis exortum,
aëremque craſſiorem prope horizontem.
Die autem 19 Oct. hora 6 mat. apparuit comes Saturno
occidentalior, vix mediocri diſtantia abſiſtens, quæ diebus
ſequentibus duobus aucta eſt continuè.
140.1.
TAB.
XLVIII.
fig. 33.
21 Oct. hora eâdem, erat comes in diſtantia maxima oc-
cidentali. fig. 34.
25 Oct. hora 6. mat. non apparuit comes.
9 Nov. hora 5{1/2} mat propinquus Saturno comes exiſtebat,
occidentalis rurſum, ac lineâ anſarum paulo ſuperior. fig. 35.
26 Nov. hora 6{1/2} mat. comes latuit. Brachia vero paulo