DEDICATIO.
Cujus quidem inventi beneficio ad longinqua Sa-
turni regna propius nunc quam antehac quiſquam
adivi, & uſque eò progreſſus ſum, ut vaſti adeo
itineris, pars una centeſima tantummodo reliqua
fuerit: quam ſi quo pacto ſuperare potuiſſem, quot
qualiaque, dii boni, narranda haberem! Nunc au-
tem ea perſcribo quæ ex intervallo iſto notare ocu-
lis valui, quæque & ipſa miranda eſſe & relatu di-
gniſſima nemo diffitebitur. Quem enim non ad-
miratio capiet, ubi Saturnum annulo circumdatum
ac velut corona redimitum viderit? atque hanc eam
formam eſſe, quæ, cum perpetuo eadem ſit, di-
verſas tamen facies induat, & pertinaciter hacte-
nus conjecturas Aſtronomorum fruſtretur. At ne-
que hoc minus novum atque inopinabile omnium
auribus accidiſſet, Planetam aliquem non antea vi-
ſum in cælo repertum eſſe, niſi novitatis gratiam
ſtellæ Mediceæ abſtuliſſent. Verum hic noſter Sa-
turni accola, quo diutius latuit, majorique moli-
mine ad terram deducendus fuit, eo magis depre-
henſo gaudendum eſt: quodque unus hactenus de-
ſideratus, cumulum nunc tandem errantium ſtel-
larum explet, numerumque earum duodenarium; quo majorem poſthac repertum non iri, prope
eſt ut confirmare audeam. Certè jam majoribus
illis ac primariis, inter quos Tellus hæc reponen-
da eſt, æquales multitudine minores exiſtunt, & utrique illo, quem perfectum dicimus, numero
continentur, ut conſilio ſummi opificis modus hic