Volltext: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

0231-01

125. IV.
CHRISTIANI HUGENII
EPISTOLA
DE
CURVIS QUIBUSDAM PECULIARIBUS.

MItto tibi conſtructionem Problematis, quod ſine
dubio Geometris placebit, ſi id cum ipſis com-
municare velis, cum pulcherrimum ſit, & ſingula-
ria quædam contineat: accepi hoc a Marchione
de l’Hoſpital, quem ex ſpecimine hoc & variis aliis, in-
ter ſummos noſtri ævi Geometras referendum puto. Hac
etiam occaſione ad te mitto quaſdam ex poſterioribus, ſuper
rebus fere ſimilibus, contemplationibus noſtris.

Problema March. eſt; Invenire lineam rectam æqualem
datæ portioni lineæ logarithmicæ. Ut hujus inveniat ſolu-
tionem, ſagaciter utitur Calculo differentiali celeberrimi Lei-
bnitii, & reducit problema ad quadraturam curvæ, cujus æ-
quatio eſt, a 6 = aaxxyy + y 4 xx; poſitis x & y indeter
minatis, quæ angulum rectum efficiunt; Hanc quadra-
turam oſtendit dependere à quadraturâ Hyperboles; quæ da-
tur, ut notum eſt, poſitâ logarithmicâ deſcriptâ; conſtru-
ctio autem huc redit. Sit logarithmica indefinita A C D, a-
ſymptos L O, ſubtangens conſtans data a, & portio curvæ
ſit C D, cui æqualem rectam invenire oportet.

125.1.

TAB. XLVI.
fig. 1.

Duc D L, C O perpendiculares ad aſymptoton, CE perpen-
dicularem ad D L, & fac L T in aſymptoto æqualem ſubtan-
genti a, & ductis rectis T D, T E, fiat T V = T D & T I

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer