Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

Si enim negetur; habeat primo, ſi poteſt, ſpatium E ad F
majorem rationem quam quadratum A B ad quadratum
C D, nempe eam quam quadratum A B ad quadratum C
G, ſumta C G minore quam C D, & à C D auferatur
pars D H, minor quam D G exceſſus C D ſupra C G,
atque ita ut reliqua H C commenſurabilis ſit ipſi A B; hoc enim fieri poſſe conſtat. Erit ergo C H major quam
C G. Atqui ut quadratum temporis A B ad quadratum tem-
poris C H, ita ſpatium E, quod tempore A B peractum
eſt, ad ſpatium peractum tempore C H, per ſuperiùs oſten-
ſa. Hoc vero ſpatio majus eſt illud quod tempore C D per-
curritur, nempe ſpatium F. ergo ſpatii E ad ſpatium F mi-
nor eſt ratio quam quadrati A B ad quadratum C H. Sicut
autem ſpatium E ad F, ita ponebatur eſſe quadratum A B
ad quadratum C G; ergo minor quoque erit ratio quadrati
A B ad quadratum C G, quam quadrati A B ad quadra-
tum C H, ac proinde quadratum C G majus quadrato C
H; quod eſt abſurdum, quum C H major dicta ſit quam
C G. Non habet igitur ſpatium E ad F majorem rationem
quam quadratum A B ad quadratum C D.

26.1.

De de-
SCENSU
GRAVIUM .

Habeat jam, ſi poteſt, minorem; ſitque ratio ſpatii E ad
F eadem quæ quadrati A B ad quadratum C L, ſumptâ C L
majore quam C D, & à C L auferatur L K minor ex-
ceſſu L D, quo C D ſuperatur à C L, atque ita
ut reliqua K C ſit commenſurabilis A B. Quia ergo ut qua-
dratum temporis A B ad quadratum temporis C K, ita eſt
ſpatium E, peractum tempore A B, ad ſpatium peractum
tempore C K. Hoc vero ſpatio minus eſt ſpatium peractum
tempore C D, nempe ſpatium F. erit proinde ſpatii E ad
F major ratio quam quadrati A B ad quadratum C K. Sic-
ut autem ſpatium E ad F, ita ponebatur eſſe quadratum
A B ad quadratum C L. Ergo major erit ratio quadrati A B
ad quadratum C L quam ejuſdem quadrati A B ad quadra-
tum C K, ideoque quadratum C L minus erit quam qu. C K. quod eſt abſurdum, quum C L major ſit quam C K. Ergo neque minorem rationem habet ſpatium E ad F quam

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer