Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

Jam poſtquam utrovis modo eorum quos diximus, ſed
priore potius, examen inſtitutum fuerit, ſi multum aberra-
re à media dierum longitudine horologium reperiatur, adeo
ut differentia ultra tria quatuorve prima ſcrupula aſcendat,
remedium adhibebitur aucta aut diminuta ipſius penduli longi-
tudine. Ubi hæc tenenda eſt regula, tot ſcrupulis primis,
in ſingulos dies, motum horologii acceleratum aut retarda-
tum iri, quot {7/10} unius lineæ auferentur pendulo aut adden-
tur. Cumque ad veram menſuram hoc pacto jam prope re-
ductum erit, reliqua correctio transpoſitione exigui ponde-
ris Δ, virgæ V V adhærentis, commode peragetur. Id
pondus lentis formam habet, cujus ſectionem ſecundum
axem in figura 1. expreſſimus. Et quia tantum viceſimam
triceſimamve, aut etiam minorem, partem æquat ponderis
X, hinc fit ut ſat magnis ſpatiis è priore loco diſcedens,
haud multum tamen perpendiculi motum afficiat, acceleran-
do nempe quoties verſus mediam virgæ longitudinem attra-
hitur, retardando cum inde ſurſum aut deorſum movetur. Ne vero diu punctum illud quærendum ſit quo veriſſimam
daturum ſit dierum menſuram, diviſimus certa ratione, ex
motus legibus petita, inferiorem virgæ medietatem, poſito
nimirum pondere Δ parte quinquageſima ponderis X, pari-
que gravitate ipſius virgæ V V. Quæ quidem diviſiones fi-
gura 4 exhibentur, ubi penduli portio inferior in tres partes
ſecta cernitur, quarum, quæ infimo loco ponenda, eſt A B. Punctum A eſt centrum gravitatis ponderis X, à puncto
autem C, centro oſcillationis, partes ſingulæ, quindecim
ſcrupulorum ſecundorum differentiam diurnam efficiunt, ubi
tali intervallo mota fuerit lens Δ. Demonſtratio autem divi-
ſionumque inventio, dabitur in iis quæ de Centro Oſcilla-
tionis.

20.1.

Descri-
PTIO Ho-
@OLOGII .
TAB. II.
Fig. I.
TAB. II.
Fig. 4.

Cæterum illorum quoque quæ mari vehuntur, longitu-
dinum inveſtigandarum gratiâ, formam hic deſcriberemus,
ſi quænam maxime ad hunc uſum accommodata ſit, æque
ac in præcedentibus, exploratum determinatumque habere-
mus; etſi quidem jam nunc eo res deducta ſit, ut parum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer