Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

Nunc vero aliud præterea addemus, quo perfectior evadat
hæc noſtra obſervandi ratio. quod licet, omiſſum, nihil
plerumque noceret, curioſo tamen ſyderum inſpectori ne-
quaquam eſt negligendum. Nempe cum Saturni comites il-
los Caſſinianos diligentius requirerem, eoſque difficulter ad-
ſequerer, præſertim noctibus non admodum obſcuris, intel-
lexi in cauſa eſſe lucem tenuem quandam, ab aëre ad ocu-
lum manantem; non eam quæ per lentem majorem advenit,
ſed quæ extrinſecus circum latera præterlabitur. Huic impor-
tunæ luculæ excludendæ, nonnihil quidem conducere ſcie-
bam, ſi circulum illum papyraceum, quo in luna obſervan-
da utebar, etiam hic lenti majori circumponerem. Sed aliud
efficacius remedium, circa hæc occupato incidit, priori il-
li jungendum; ut nempe, perforatæ laminæ oppoſitu, ocu-
li pupilla arctaretur, quæ alioqui per tenebras late patere ſo-
let. Cujus ſimul ac experimentum feci, jam clare tres Satur-
ni Lunulas conſpexi; cum amoto exiguo foramine media il-
la noſtra tantum cerneretur. Quia vero, ita reductâ pupil-
lâ, minus facile propoſitum ſydus inveſtigatur, quam cum
tota patet, idcirco orbiculum illum perforatum, ac ſemipol-
licem latum, brachiolo quodam mobili, ac Græco Λ hæren-
tem ſimili, cui in figura hac adſcriptum eſt k, ita conjun-
ximus tubuli fundo per quem lens ocularis inſpicitur, qui-
que latiori foramine pervius eſt, ut non ante quam hoc fora-
mine ſydus inventum fuerit, ſuperinducatur alterum illud an-
guſtius.

Credidiſſet fortaſſe aliquis hac oculi contractione non pa-
rum viſum obſcurari. cum tamen certum ſit, ſi diameter exi-
gui foraminis, ad diametrum aperturæ lentis majoris eam ra-
tionem habeat, quam habent inter ſe focorum utriuſque diſtan-
tiæ, nihilo obſcurius teleſcopio ejuſmodi omnia cerni, quam
ſi apertus ac liber oculus relinquatur. Sed præſtat duplicare
tantillam hanc latitudinem, vel paulo etiam augere ampli-
us, quo minus difficilis ſit rei videndæ inquiſitio, nec ni-
mium cito inventa ſtella elabatur, ob mundi converſionem
diurnam. Nobis in teleſcopio 34 pedes longo, foraminuli dia-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer