Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

DESCRIPTIONES. maneat, attactuque leviſſimo moveatur. Qua in re potiſſima
verſatur inventi pars. Pede enim globuli in foramen transverſi
brachii, quod ſupra deſignavimus, immiſſo, (duo autem vel
plura ejusmodi foramina fiunt, ut in omnem cæli partem
commode lens obverti poſſit) filum vel funiculus tenuiſſi-
mus bacillo, ſive caudæ extremæ, illigatur; juncturus nem-
pe lentem majorem cum ea quæ oculo proxima ponitur, ac
proinde futuri teleſcopii longitudinem æquans, vel potius
paulo excedens. Hinc, ubi ſublata ad malum fuerit lens,
quocunque id filum, manu leviter tractum, circumferetur,
lentem una movebit, eamque hoc modo ad aſtrum quodcun-
que recta opponet. Quod certe absque hoc libramento fieri
non poſſet. Cæterum ut extento filo cauda ſeu bacillus,
quem lenti adpoſuimus, parallelus fiat, quod omnino neceſ-
ſe eſt, inſigitur parti ejus extremæ ſtylus æreus digiti longi-
tudine, cui deorſum flexo, donec cuſpide ſua tantundem ac
centrum globuli infra bacillum deſcendat, ita demum filum,
quod diximus, adnectitur. Cur autem ſtylo flexili hic uta-
mur poſtea dicetur.

Jam vero & de oculari lente explicandum, quomodo cum
priore componatur; quod multis verbis non indiget, ſiqui-
dem eadem fere omnia, quæ in majori lente, obſervanda ſunt. Similiter enim tubo, ſeu cylindro brevi, hæc quoque in-
cluditur; item bacillo ſeu caudæ conjungitur; quæ porro
globulum ſuum cui innitatur habet. Sed hujus loco axiculus
transverſus adhiberi poteſt. Infra bacillum vero pondus exi-
guum rurſus appenditur, quanto opus eſt ad faciendum li-
bramentum. Porro capulus, globulum vel axiculum ferens,
manu obſervatoris apprehenditur; bacillus lentem majorem
ſublime poſitam verſus, directus eſt, filo eidem, quod
inde deſcendit, illigatus. Adducta vero manu, contento-
que leviter filo, parallelas inter ſe fieri lentes perſpicuum eſt. At non eodem modo, bacilli hujus extrema parte, filum ad-
nectitur, ac ſuperiori illi, qui lentem majorem dirigit, ſed
per foramen trajectum, inde verticillo involvitur, cujusmo-
di ſunt quibus teſtudinum chordas intendunt; qui verticillus

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer