Volltext: Volumen primum. Opera mechanica (1)

MACHINARUM obſcure expoſita conſpicerentur; quibus tantum præcelluere
noſtratium hominum conatus, ut non ſane immerito primi
ejus inventores haberentur. Hos vero rurſus longiſſime præ-
vertit Galilæus, tot tantiſque rebus, tubi ſui opera, in cæ-
lo deprehenſis, quarum nihil quidquam ante ipſum fuerat
perceptum. Videbatur nihil præſtantius iis, quæ ſibi para-
verat, organis repertum iri. At, ſi nunc in vitam redeat,
quis dubitet quin ſuis ipſe multo præpoſiturus ſit ea quæ de-
inde exſtiterunt; tum noſtra, quibus Saturni planetæ veras
figuras annulumque primi conſpeximus; tum magis etiam,
quæ his ſucceſſerunt Italica, ab egregiis artificibus elaborata. Quibus uſus Vir Clariſſimus Dominicus Caſſinus, alia in-
ſuper nova phænomena cœlo deduxit; planetariorum glo-
borum in ſeſe revolutiones, comiteſque Saturni duos, præ-
ter eum quem nos repereramus, reliquis manifeſtiorem.

Quod ſi attendamus quibus acceſſionibus in tantum hæc ars
continue creverit, nihil aliud reperiemus niſi auctam tubo-
rum longitudinem, lenteſque, quas vocant, vitreas in ſphæ-
ræ majoris convexitatem diligentius conformatas. Etſi enim
modos quoſdam alios, compendiaque inveſtigaverint viri ſub-
tiliſſimi; jam conicarum ſectionum præſcriptis figuris, quæ
vitro inducerentur; jam ſpeculorum reflexionibus radios lu-
cis colligendo; certum eſt hæc omnia vel fruſtra fuiſſe, vel
votis & expectatione longe minora, ob cauſas quas expo-
nere non eſt hujus loci; unamque adeo rationem, qua profi-
ceretur, hactenus eſſe relictam, tuborum productionem. Et
ſane, quanto magis rei ipſius naturam intueor, tanto pro-
pius eſt ut exiſtimem, nihil alia via ne impoſterum quidem
eſſe ſperandum.

Optime igitur operam ſuam ij collocaſſe videntur, qui pa-
randis tubi majoris lentibus incubuerunt. Quorum diligentiæ
ſucceſſus hac in parte non defuit. Sed aliunde non exiguum
oblatum fuit incommodum, nimia, tuborum longiorum gra-
vitas ac moles; quibus movendis neceſſario machinæ in auxi-
lium advocandæ fuerunt. Hæ vero & in iis quæ nunc extant,
pedum triginta aut quadraginta, longitudinibus difficile con-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer