Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

DESCRIPTIONES. H P ſunt æquales, ac æqualiter inclinatæ ad C I. Ergo an-
guli M, P, trianguli M H P ſunt æquales; aſt angulos H M O,
H P O etiam eſſe æquales certum eſt, nullo habito reſpectu
ad id, quod radiis O M, O P intra Teleſcopium accidit,
nec ſi vitri objectivi axis per hujus centrum transeat, id eſt,
an maximam ſuam in centro habeat craſſitudinem. Anguli
igitur M, P, trianguli M O P ſimiliter æquales ſunt, & triangulum hoc eſt Iſosceles, uti M P H; recta idcirco H O
ſecabit M P ad angulos rectos; ſed M P parallela erat C I; O H ergo perpendicularis eſt C I, & idcirco punctum O
in eodem plano Horizontali cum centro H Teleſcopii, quod
probandum erat.

186.1.

TAB.XXIX.
Fig. 5.

Si nunc centrum vitri objectivi M, P, in utroque caſu
detur in eodem puncto ut S, recta H S perpendicularis erit
C I, quandoquidem anguli C H S, I H S tum æquales
ſint, propter Teleſcopii inverſionem, verum quia S O tendit
ad idem punctum O in ambabus ſuſpenſionibus, neceſſario
erit in eadem recta linea cum H S, ſi enim lineæ hæ angu-
lum conficerent, angulus iſte ſuperne in una ſuſpenſione eſ-
ſet dum in altera ſitum contrarium haberet, ſicque juxta
filum ad duo diſtincta puncta collinearemus, cum ad uni-
cum punctum id fieri poſuimus; ſed integra igitur linea O S H
eſt perpendicularis ad C I, ideoque punctum O in eodem
datur plano Horizontali cum puncto H.

187. III.
Aſtroſcopia Compendiaria, Tubi Optici
molimine liberata.

QUod pleriſque omnibus accidit novis inventis, ut, à par-
vis orta initiis, cura & tractatione hominum auctiora fiant
ac perfectiora, id vel præcipue, in admirando illo pro-
ferendi viſus artificio, uſu veniſſe animadvertimus. Notum
eſt enim quàm fuerit à prima origine tenue ac pene nihili,
cum rudimenta ejus quædam, in Portæ Neapolitani libris,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer