Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

MACHINARUM H N valebit {2/3} lineæ L K, aſt L K eſt dimidium H E; ergo H N eſt {1/3} ex H E, & N E ideo {2/3} ex H E, ſed uti
E N eſt ad E H, ita ſenſibiliter angulus E C N eſt ad an-
gulum E C H quia exigui ſunt, id eſt E C K ad E C I.

Cum autem angulus E C K illi æqualis eſt, quo Tele-
ſcopium elevatur addendo pondus in I, ſequitur exiguum
pondus P verſus H retro trahendum eſſe ut magis elevetur
Teleſcopium, ita tamen ut prima elevatio dupla ſit ſecundæ,
quia angulus K C E duplus eſt K C I; & tunc directionis li-
nea erit C I, in qua neceſſario gravitatis centrum crucis exi-
ſtet, quandoquidem centrum gravitatis ponderis in I appen-
ſi, in hac datur, uti & centrum gravitatis commune ejus-
dem ponderis & crucis, cujus pars eſt exiguum pondus P. Si annectendo pondus in I Teleſcopii extremitas B depri-
matur, dimidia ſua parte augenda erit depreſſio, quod eo-
dem modo demonſtratur. Hæc angulorum cognitio, ad pri-
mam Libellæ præparationem faciliorem reddendam uſu venit.

Quod aliam verificationis partem ſpectat, ubi centrum
gravitatis crucis eſt in C I, ſuſpenſionum linea, ex ante ex-
plicatis ſequitur, hanc lineam eſſe perpendicularem ad Ho-
rizontem, ſive crux per C, ſive per I ſuſpendatur, & ſive
illi ad infra pondus annectatur, ſive crux ſola ſuſpendatur.

Tandem, poſitâ brachiorum ut & filorum æqualitate,
certiſſimum eſt, centrum Cylindri Teleſcopii, quod ſit H,
ad eandem in utraque ſuſpenſione altitudinem dari: ſint ita-
que D H M, E H P, axis Cylindri in una, & altera ſuſ-
penſione, ponendo primo, quod differentibus gaudeat po-
ſitionibus, ſit O objecti punctum, ad quod juxta filum Ho-
rizontale collineamus, & O M, O P, Radii luminis, qui a
puncto O tendunt ad centrum aperturæ vitri objectivi, & inde æque ac omnes alii radii, qui a puncto O ad vitrum
objectivum perveniunt, Horizontali filo obviam proficiſcun-
tur, ſive filum iſtud Teleſcopii axem pertranseat, ſive non; hoc namque per Dioptricæ leges ſequitur, cum filum pun-
ctum O tegere videatur, & utrumque diſtincte appareat. Ductis
lineis rectis H O, M P, ultima parallela erit C I, quia H M,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer