Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

DE CENTRO OSCILL. tuis demonſtrationibus, idque inſervire poſſe tollendo
D ni Bernoulli dubio, per me licet publici juris fieri has lit-
teras, ſed ſimul peto, ut iisdem obſervationes tuas ſubjun-
gere digneris, & perſuaſum habeas me a judicio tuo non
provocaturum, quod procul dubio doctum ſimul clariſſimum
& æquiſſimum futurum eſt: ſum ex animo & c.

181. XII.
Obſervationes D ni Hugenii in liter as præcedentes &
in relationem D ni Bernoulli, cujus in iis fit mentio.

Semper credidi difficile eſſe inventu centrum Oſcillationis
alia methodo, quam quâ ipſe uſus ſum; neminem quo-
que vidi, qui id proſpero ſucceſſu tentârit, ſive reſpectu ſo-
lutionis generalis, ſive in caſu pendulorum compoſitorum,
quorum pondera ſunt in lineâ recta cum puncto ſuſpenſionis. Hunc caſum D nus Marchio de l’Hôpital ſibi poſt plures alias
propoſuit, & primus, quod vere poſſum dicere, ſperatum
ſortitus eſt eventum; nam D i . Walliſius, Mariotte, & Pa-
ter Deſchales quæſiverunt tantum centrum Percuſſionis, nec
potuerunt demonſtrare idem eſſe cum Centro Oſcillationis,
licet id revera ita ſe habeat.

Cæterum licet demonſtratio Domini Marchionis valida ſit
& legitima, & naturæ rei congrua videatur, multa ta-
men continet quæ Lectorem aliquantum detinere queant; ut, quando conſiderat quantitatem motus corporis in primo
initio caſus, & quum diſtinguit & dividit, reſiduum motum
corporis A, ſcilicet quem haberet cum ſeparatim caderet,
præ illo quem haberet, ſi deſcenderet veluti pars penduli
compoſiti, & tandem, quum in pendulo trium ponderum
vult A & B tanquam fixa conſiderari in G, centro Oſcilla-
tionis illorum. cum hæc omnia non ſint prorſus evidentia,
patet viam, quam ingreſſus eſt Marchio, ſatis eſſe difficilem,
& accuratum valde ratiocinium fuiſſe requiſitum, ne hic de-
viaretur; D us Bernoulli in ſua relatione controverſiarum me
inter & Abbatem Catelanum, de qua in ſequentibus ali-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer