Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

CHRISTIANI HUGENII cto ſuſpenſionis ad ſphæræ centrum diſtantia accipiatur,
ſphæræ autem magnitudo non definiatur proportione ad fili
longitudinem, non erit certa menſura penduli cujus recurſus
ſecunda ſcrupula metiantur; ſed quo major erit ejus ſphæra,
hoc minor invenietur menſura illa, inter centrum ſphæræ & punctum ſuſpenſionis intercepta. Quia in iſochronis pendu-
lis, centra quidem oſcillationis à punctis ſuſpenſionum æ-
qualiter diſtant; amplius autem deſcendit centrum oſcilla-
tionis infra centrum ſphæræ majoris, quam minoris.

131.1.

De centro
OSCILLA-
TIONIS .

Hinc neceſſe fuit illis, qui, ante hanc centri oſcillatorii
determinationem, menſuræ univerſalis conſtituendæ ratio-
nem inierunt; quod, jam inde à prima Horologii noſtri
inventione, nobilis illa Societas Regia Anglicana ſibi nego-
tium ſumpſit, & recentius doctiſſimus Aſtronomus Lugdu-
nenſis, Gabriel Moutonus; his, inquam, neceſſe fuit deſi-
gnare globuli ſuſpenſi diametrum, vel proportione certa ad
fili longitudinem, cujus nempe triceſimam vel aliam partem
æquaret; vel menſura quadam cognita, ut digiti vel polli-
cis. Sed hoc poſteriore modo, ponitur jam certi aliquid,
quod id ipſum eſt quod quærendum eſt: etſi ſcio vix ſenſi-
bilem errorem fore, dummodo ſphæræ iſtam, quam jam di-
xi, magnitudinem non multum excedant. Priore autem
poſſet quidem aliquo pacto res explicari; ſed ita, ut nu-
merandarum oſcillationum labor ſubeundus ſit, calculoque
etiam utendum. Quamobrem præſtat, centra oſcillationis
adhibendo, certam rationem ſequi, nulliſque præter neceſ-
ſitatem legibus obligari. atque hic jam majoribus ſphæris
quam exiguis potius utendum, quod illæ occurſu aëris mi-
nus impediantur.

Cæterum, non ſphæræ tantum ex filo ſuſpenſæ, ſed & coni, cylindri, aliaque omnia ſolida, planaque, quorum
centra oſcillationis ſuperius exhibuimus, ad hanc menſuram
inveſtigandam, apta ſunt; quoniam, à puncto ſuſpenſionis
ad centrum oſcillationis, certum idemque omnibus iſochronis
pendulis eſt intervallum. Neque etiam illa duntaxat horolo-
gia, quæ ſecunda ſcrupula aut eorum ſemiſſes ſingulis penduli

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer