Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

HOROLOG. OSCILLATOR. modi horologium, fixarum ſtellarum obſervationibus, com-
poſitum fuerit, methodo illa quam in horologii deſcriptione
oſtendimus: aliud pendulum ſimplex, hoc eſt, ſphæra plum-
bea, aut alia materia gravi conſtans, ex tenui filo religata,
juxta ſuſpendenda eſt, motuque exiguo impellenda; ac tan-
tiſper producenda, aut contrahenda fili longitudo, donec
recurſus ejus, per quadrantem horæ, aut ſemiſſem, una feran-
tur cum reciprocationibus penduli horologio aptati. Dixi
autem exiguo motu impellendum pendulum, quia oſcilla-
tiones exiguæ, puta 5 vel 6 partium, ſatis æqualia tempora
habent, magnæ vero non item. Tunc, acceptâ menſurâ di-
ſtantiæ, à puncto ſuſpenſionis ad centrum oſcillationis pen-
duli ſimplicis; eâque, ſi recurſus ſinguli ſcrupula ſecunda
valeant, in tres partes divisâ; facient hæ ſingulæ longitudi-
nem pedis, quem Horarium in ſuperioribus vocavimus: quique, hoc pacto, non ſolum ubique gentium conſtitui
poſſit, ſed & venturo ævo redintegrari. Adeo ut & moduli
pedum omnium aliorum, ſemel ad hunc proportionibus ſuis
expreſſi, certò quoque in poſterum cognoſci poſſint. Sicut
jam ſupra, pedem Pariſienſem ad hunc horarium eſſe diximus,
ut 864 ad 881; quod idem eſt ac ſi, poſito prius pede Pa-
riſienſi, dicamus tribus hujuſmodi pedibus, cum octo lineis
& dimidia, conſtitui pendulum ſimplex, cujus oſcillationes
ſcrupulis ſecundis horariis reſponſuræ ſint. Pes autem Pari-
ſienſis ad R henanum, quo in Patria noſtra utuntur, ſe habet
ut 144 ad 139; hoc eſt, quinque lineis ſuis diminutus, al-
terum illum relinquit. Atque ita & hic pes, & alii quilibet,
perpetuo duraturas menſuras accipiunt.

131.1.

De centro
OSCILLA-
TIONIS .

Quomodo autem centrum oſcillationis in ſphæra, ex
qualibet longitudine ſuſpenſa, inveniatur, in ſuperioribus
demonſtratum eſt. Nempe, ſi fiat ut diſtantia inter punctum
ſuſpenſionis & ſphæræ centrum, ad ſemidiametrum ejus,
ita hæc ad aliam; ejus duas quintas, à centro deorſum ac-
ceptas, terminari in quæſito oſcillationis centro. Facile au-
tem apparet cur neceſſaria ſit hujus centri conſideratio, ad
accuratam pedis Horarii conſtitutionem. Nam, ſi à pun-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer