Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

Sit figura A B C, cujus centrum gravitatis E, ſuſpenſa
ab axe qui, per F punctum ad planum quod conſpicitur,
erectus ſit. Ponendoque diviſam figuram in particulas mini-
mas æquales, à quibus omnibus, in dictum axem, perpen-
diculares cadere intelligantur: eſto, per ſuperius oſtenſa,
inventum planum H, cujus multiplex per numerum dicta-
rum particularum, æquetur quadratis omnibus dictarum
perpendicularium. Applicatoque plano H ad rectam F E,
fiat longitudo F G. Dico hanc eſſe longitudinem penduli
ſimplicis, iſochronas oſcillationes habentis magnitudini
A B C, agitatæ circa axem per F.

107.1.

De centro
OSCILLA-
TIONIS .
TAB. XXII.
Fig. 1.

Quia enim ſumma quadratorum, à diſtantiis ab axe F,
applicata ad diſtantiam F E, multiplicem ſecundum par-
tium numerum, facit longitudinem penduli ſimplicis iſo-
chroni . Iſti vero quadratorum ſummæ æquale ponitur pla- num H, multiplex per eundem particularum numerum. Er-
go & planum H, multiplex per eundem particularum nu-
merum, ſi applicetur ad diſtantiam F E, multiplicem ſe-
cundum particularum numerum; ſive, omiſſa communi mul-
tiplicitate, ſi planum H applicetur ad diſtantiam F E; o-
rietur quoque longitudo penduli ſimplicis iſochroni. Quam
proinde ipſam longitudinem F G eſſe conſtat. quod erat de-
monſtrandum.

107.1.

Prop. 6.
huj.

108. PROPOSITIO XVIII.

SI ſpatium planum, cujus multiplex ſecundum
numerum particularum ſuſpenſæ magnitudinis,
æquetur quadratis diſtantiarum ab axe gravitatis,
axi oſcillationis parallelo; id, inquam, ſpatium
ſi applicetur ad rectam, æqualem diſtantiæ inter
utrumque dictorum axium, orietur recta æqualis
intervallo, quo centrum oſcillationis inferius eſt
centro gravitatis ejusdem magnitudinis.

Eſto magnitudo A B C D, cujus centrum gravitatis E;

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer