Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

HOROLOG. OSCILLATOR. rum à diſtantiis, quibus unumquodque pondus ab-
eſt ab axe oſcillationis, applicetur ad diſtantiam
centri gravitatis communis ab eodem oſcillationis
axe, multiplicem ſecundum ipſorum ponderum nu-
merum, orietur longitudo penduli ſimplicis compo-
ſito iſochroni.

94.1.

De centro
OSCILLA-
TIONIS.

Sint poſita eadem quæ prius, ſed pondera omnia inter ſe
æqualia intelligantur, & ſingula dicantur a. Rurſus vero
nulla eorum magnitudo conſideretur, ſed pro minimis ha-
beantur, quantum ad extenſionem.

Itaque penduli ſimplicis iſochroni longitudo, per propo-
ſitionem antecedentem, erit {a e e + a f f + a g g/a d + a d + a d}. Vel, quia quanti-
tas diviſa ac dividens utraque per a dividitur, fiet nunc ea-
dem longitudo, {e e + f f + g g/3d}. Quo ſignificatur ſumma quadra-
torum à diſtantiis ponderum ab axe oſcillationis, applicata
ad diſtantiam centri gravitatis omnium ab eodem oſcillatio-
nis axe, multiplicem ſecundum numerum ipſorum ponde-
rum, qui hic eſt 3. facile enim perſpicitur numerum hunc,
in quem ducitur diſtantia d, reſpondere neceſſario ipſi pon-
derum numero. Quare conſtat propoſitum.

Quod ſi pondera æqualia in unam lineam rectam conjun-
cta ſint, atque ex termino ejus ſuperiore ſuſpenſa; conſtat
diſtantiam centri gravitatis, ex omnibus compoſitæ, ab axe
oſcillationis, multiplicem ſecundum ponderum numerum,
æquari ſummæ diſtantiarum omnium ponderum ab eodem
oſcillationis axe ; ac proinde, hoc caſu, habebitur quoque longitudo penduli ſimplicis, compoſito iſochroni, ſi ſumma
quadratorum à diſtantiis ponderum ſingulorum ab axe oſcil-
lationis, dividatur per ſummam earundem omnium diſtan-
tiarum.

94.1.

Prop. 2.
huj.
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer