HUGENII VITA.
tra hæc duo præ ceteris antecellunt, magnitu-
dine Teleſcopiorum quibus inſervire debent, & , ſi
Auctori noſtri fidem habeamus, excellentiâ ; ma-
jus deſtinatum erat Teleſcopio ducentorum & de-
cem pedum, alterum Teleſcopio centum & ſe-
ptuaginta. Hæc duo nunc poſſidet Anglia. Mul-
ta alia Teleſcopiis, centum pedes excedentibus,
ut & minoribus, inſervientia apud heredes adhuc-
dum ſuperſunt.
Anno 1656 tractatum conſcripſit de ratiociniis
in ludo aleæ , editus hic fuit ad calcem Exercita-
tionum Mathematicarum Schotenii. Methodum
in hoc tractatu demonſtravit ipſam ſortem com-
putationi Mathematicæ ſubjiciendi, primuſque pu-
blici juris fecit principia artis poſt illum ad vix
ſperandam perfectionem prolatæ.
Anno 1657 primus mortalium tempus exactiſ-
ſime menſuravit, pendula dum Horologiis appli-
cavit. Ante illum Aſtronomi adhibitis pendulis
tempus quidem menſurabant, ſed ad exigua in-
tervalla, cum pendula talia homine indigerent
qui curaret ut in motu perſeverarent. Ipſe au-
tem ope Horologiorum perpetuum quaſi pendu-
lis motum communicavit, ponderibus enim Horo-
logia agitabantur, quæ, non mutata actione in
Horologia, elevari poterant.
Perſuaſum habebat talia Horologia & mari uſu
venire poſſe, & nil præter hæc in nave requiri
ad determinandas longitudines.