Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

Et apparet, ſi dimidiam cycloidem, ipſi A B C gemel-
lam, contrario ſitu ab altera parte lineæ C G diſponamus,
velut C N, ejus evolutione, vel etiam dum filum, jam
extenſum in C F, circa eam replicatur, alteram ſemicy-
cloidem F N fili extremitate deſcriptum iri, quæ ſimul
cum priore A E F integram conſtituat.

61.1.

De linea-
RUM CUR-
VARUM
EVOLUTIO-
NE.

Atque ex his, & propoſitione 25 de deſcenſu gravium, ma-
nifeſtum jam eſt quod ſupra in Conſtructione Horologii de
æquabili penduli motu dictum fuit. Patet enim perpendicu-
lum, inter laminas binas, ſecundum ſemicycloidem inflexas,
ſuſpenſum agitatumque, motu ſuo cycloidis arcum deſcri-
bere, ac proinde æqualibus temporibus quaſlibet ejus reci-
procationes abſolvi. Non refert enim utrum in ſuperficie,
ſecundum cycloidem curvata, mobile feratur, an filo alliga-
tum lineam ipſam in aëre percurrat, cum utrobique eandem
libertatem, eandemque in omnibus curvæ punctis inclina-
tionem ad motum habeat.

62. PROPOSITIO VII.

Cyclois linea ſui axis, ſive diametri circuli ge-
nitoris, quadrupla eſt.

Repetita enim figura præcedenti: cum poſt totam ſemi-
cycloidem A B C evolutam, filum occupet rectam C F,
quæ dupla eſt A D, proptarea quod axes cycloidum A B C,
A E F ſunt æquales; apparet ſemicycloidem ipſam A B C,
filo ſibi circum applicito æqualem, duplam eſſe ſui axis A D,
ac totam proinde cycloidem axis ſui quadruplam.

62.1.

TAB. XVI.
Fig. 1.

Apparet etiam tangentem B E, quæ refert partem fili ex-
tenſam, antea curvæ parti B A applicatam, huic ipſi longi-
tudine æquari. Eſt autem B E dupla ipſius B K, ſive A H,
quoniam in propoſitione quinta oſtenſum eſt K E ipſi A H
æqualem eſſe. Itaque pars cycloidis A B rectæ A H, ſive
B K, dupla erit: exiſtente nimirum B H parallela baſi
cycloidis: idque ubicunque in ea punctum B ſumptum fue-
rit.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer