Full text: Volumen primum. Opera mechanica (1)

8. HUGENII VITA.

CHriſtianus Hugenius, natus eſt Ha-
gæ Comitum in Hollandia, 14. A-
pril. 1629. Patrem habuit Conſtan-
tinum Hugenium, Equitem, To-
parcham Zulichemii, Zelhemi,
& in Monikenlandt, qui tribus Auriacis Principi-
bus a ſecretis & conſiliis fuit. Mater erat Su-
ſanna van Baerle.

In ſtudiis Mathematicis integram conſumſit vi-
tam, non tantum ſpeculationibus deditus, ſed
harum diſciplinarum ſubtiliſſima ad vitæ uſum re-
ferens. Ab ipſa infantia huic ſtudio applicavit
animum, vix natus annos novem, ipſo Patre du-
ce, in Muſicis, Arithmeticis, Geographicis, mi-
ros, & vix credibiles, progreſſus fecit, Latinis
& Græcis litteris interim animum applicans.

Anno ætatis decimo tertio quàm ingenium ſtu-
dio Mechanices eſſet aptum, quod tanta deinde
hominum utilitate excoluit, in examinandis ma-
chinis, haſque, quantum infanti liceret, imitan-
do, demonſtravit.

Anno 1644, ſtudium Matheſeos aggreſſus eſt,
Mathematicumque Belgam Stampioen præcepto-
rem habuit.

Sequenti anno Academiam petiit quæ Leidæ
eſt apud Batavos. Ibi Vinnium jus civile expli-
cantem audivit, & magiſtro Schotenio ſtudium

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer