Volltext: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

centia, corpora propellere; quæ & pari modo proximè ſuccedentibus
vim inferent, & ita continuò, ſic ut ſimul & ſemel indefinitè protenſa
talium corpuſculorum ſeries promoveatur, & antrorſum connitatur; qualis utrolibet modo producta lucis propago radius conſuevit appella-
ri. Ità quidem rem exiſtimo ſimpliciter obtingere, donec medìum
permanet homogeneum, hoc eſt ejuſdem fermè magnitudinis, ſolidi-
tatis, ac figuræ partibus conſtans, & ſimilibus interſtitiis pervium; at
ſi medium occurrat aliter affectum, è diverſis quippe ſecundum quan-
titatem aut figuram particulis compactum, poriſque laxioribus, aut
ſtrictioribus pertuſum, cujúſque proinde materia vel promptius cedat,
aut contumaciùs obluctetur, oportebit illius ſeu curſus, ſeu impulſùs
vim, effectúmque demutari; quin & ſi novi medii ſuperficies ita tran-
ſeunti lucis amni ſe obliquam objiciat, ejus quoque directionem infrin-
gi; vel ἀνακλασιν contingere, quam _Ariftoteles_ vocat, eo nomine
(quas nunc diſtinguere ſolemus) reflectionem ſimul ac refractionem
complectens. Enimverò materiæ impingens ità compactæ, ut venienti
tranſi um perneget, aut prementis impetum inconcuſſa ſuſtineat aliò tota
quò facillimè poterit & directiſſimè, regredietur & reſiliet; aliò vim
ſuam quàm retinet omnem derivabit; id quod lucis reflectio dicitur
(Hujuſmodi verò corpus lucem non ſuſcipiens eatenus opacum, (Hoc
eſt terrenum, ut Grammatici volunt, ab Opevocabulo priſco tellurem
deſignante) appellatur; quatenus autem ſibimet incurrentem aliò
projicit, illuſtratum dici; quatenus objecti ſpeciem redhibet aſpicienti,
ſpeculum.) Quòd ſi verò materia luci progredienti ſic obviam facta
tranſitum utcunque præbeat, ejuſve conatum excipiat, lentiùs tamen
aut paratiùs præ illa, per quam priùs decurrebat, tum virtutis ſuæ
quantitate aliquantùm hinc variatâ ſimul à recto quod affectabat itinere
deflectetur; eo nimirum ordine modóque quem poſthac conabimur
elicere. Qualis effectus refractionis nomine venire ſolet(ſubnotetur
autem, hoc modo lucem intromittens medium eatenus perſpicuum,
diaphanum, tranſparens, pellucidum appellari.) Ità lucis naturam,
originem, propagationem, ac progreſſum ὀλχερῶς (omiſſis quæ adjun-
gi poſſent pleriſque minùs ad noſtrum propoſitum ſpectantibus) expo-
no; nec aliud ferè præter hæc requiro declarandis hypotheſibus, quos
communiter adſumunt Optici; quæque neceſſariò debent huic extru-
endæ Scientiæ præſterni. Comprobandis autem iis, quæ dixi non in-
cumbam; cùm & (quod inſtituto noſtro ſatis eſt) talia dari poſſe non
minùs ipſâ luce clarum videatur, imò reverà dari complura declarent
experimenta. Opticas verò quas innui hypotheſes præcipuas ſubjunge-
mus, & nonnihil attentabimus explicare.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer