Volltext: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

lata, pèrque motum iſtum in curva deſcribenda conſpirans, percurrit
rectam PM. Cùm igitur ſint TP, PM ex conſtructione pares,
adeóque velocitates motuum, quibus ſimul peraguntur, æquales; etiam motus deſcenſivus in P, vel M æquabitur motui tranſverſo, cur-
vam deſcribenti, hoc eſt motûs ab S ad A velocitas in A eidemæquatur. Ergo punctum S eſt id ipſum, quod inveniri debuit, & abſolutum eſt
propoſitum. | Exemplo ſit _parabola_, quæ facta concipitur ex motu
uniformi horizontali, & deſcenſivo pariter accelerato; tum punctum
P ità facilè per _Analyſin_ inveſtigatur. Sit recta R _datæ parabo [?] læ_
_rectuns [?] latus._ Eſt igitur ex _parabolæ_ natura, R x AP. = PMq
= TPq (exhypotheſi modi noſtri generalis.) Item, ex parabolæ
nota proprietate eſt TPq = 4 APq. Ergo eſt R x AP = 4 APq. Adeóque R = 4AP; vel {1/4} R = AP = SA. Nimirum ita _Gali-_
_læus_ determinavit. In hoc autem caſu puncta T, S coincidunt. Quòd
ſi rurſus gravia juxta _triplicatam temporum rationem_ velocitate creſcen-
do deſcendant, adeóque motus ipſorum talis cum uniformi tranſverſo
compoſitus _parabolam cubicam_ deſcribat, & ſit R iſtius curvæ _para-_
_meter_, erit eo in caſù SA = √ {R q/27} nam ex hujuſce curvæ proprie-
tate eſt R q AP = PM cub. Et ex hujus regulæ generalis præſcripto
eſt PM = TP, adeóque PM cub. = TP cub. Denique quoniam
in hujuſmodi _parabola_ tangentis intercepta ſemper triſecatur à vertice
(nimirum ut ſit AP = {1/3} TP) eſt TP cub. = 27 AP cub. Erit
igitur R q AP = 27 AP cub. Adeóque R q = 27 APq; vel
{Rq/27} = APq = SAq. In reliquis ſimili ratione procedentes
aſſequemur propoſitum. Poſſent opinor & hinc nedum pleræque
_Galilæipoſitiones_ huic affines, & hanc attingentes materiam utcun-
que deduci, ſed & generaliores reddi, vel ad alia curvas omnigenas
extendi. Verùm parco pluribus, hoc _ſpecimine_ (quoad iſta) con-
tentus; huc non niſi per tranſcurſum adducto. Ad alia pergo præ-
dictis cohærentia.

31.1.

Fig. 22.
Note:

XVI. Si ad rectam lineam applicetur _planæ ſuperficies_, cujus
ſingulæ quæque partes applicatis ad iſtam rectam parallelis inter-
ceptæ proportionales ſint rectis ad rectam AY ſimpliciter diviſam
applicatis (ad AZ nempe parallelis.) Hujuſce ſuperficiei ad paral-
lelogrammum æquealtum, ſuper eadem baſe conſtitutum, proportio
proportionem indicabit ipſarum AP; TP, à puncto P vertici, tan-
gentique interjectarum.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer