Full text: Barrow, Isaac: Lectiones Opticæ & Geometricæ

ſuo æſtimanda, ad vitæ communis uſum beneſicia ſubminiſtret; visûs
imperfectionibus & vitiis tam prompta, quàm certa, minimi ſumptûs,
& nullius periculi remedia conferendo. Neque, quum curioſiſſimus
iſte ſenſus noſter ità varias indies, ità miras rerum ſpecies exhibeat
nobis; non admodum oblectare nos, non eximiâ voluptate mentes
noſtras afficere poſſit, unde talis emergat apparentiarum diverſitas, & quis ſit illas attingendi modus nedum accuratè, certóque cognoſcere,
ſed utcunque veriſimilitér arbitrari; præſertim quum in nullâ parte
noſtri, nec in tota fortaſſis rerum compage, neceſſitatibus, commo-
dis, & voluptatibus noſtris proſpicientis melioris naturæ ſeu fines
agendi, ſeu modos pleniùs queamus perſpicere; nuſquam adeò di-
ftinctiùs aut apertiùs opificis _πανσφδ_ eluceat artificium. Verùm
elogia pertexere non vacat, aut convenit nobis. Rem potiùs ipſam
aggrediamur.

III. Quæ circa viſum occupatur diſcipiina communiter in tria mem-
bra diſpertitur; primum, quod viſus directis radiis objecta cernentis
affectiones conſiderat (hoc ſpeciatim Optice nominatur;) alterum,
quod è radiorum ab opacis corporibus repercuſſu oriundas ſpeculatur
apparentias (cui Catoptricæ nomen inditum;) tertium denique, quod
ideò Dioptrica vocitatur, quia cauſas inveſtigat, aut exponit eorum
quæ à radiis apparent per diverſa media tranſlucentibus, & eorum oc-
curſu demutatis Quam diſtributionem ut non improbamus, ità nobis
haud obſervandam proponimus; nedum quia multa pariter his com-
munia ſunt, at præcipuè quia viſio quævis, ut libet ſimplex ac directa,
ſicuti reverà non abſque nonnulla radiorum inflectione peragitur, ità
nec eâ ſeclusâ penitus intelligi poteſt aut explicari. Igitur hujuſmodi
methodo potiùs inſiſtendum cenſemus; ut nempe primò viſionis cau-
ſas (quæ ſcilicet illam extrinſecus eſſiciunt, aut afficiunt) examine-
mus; tum ut videndi modum (hoc eſt quo pacto ſenſus hic noſter ido-
neis organis inſtructus iſtis concurrentibus cauſis, objectorum illas,
quas experimur, differentias apprehendit) adnitamur exponere; de-
hinc, ut Phænomena quædam ſelectiora ſuſcipiamus elucidanda; poſtremóque forſan, ut de viſùs remediis ac ſubſidiis aliquid ſub-
jungamus.

IV. Viſionis cauſas externas quod attinet, nemini jam dubium eſt,
exiſtimo, non ullâ (quanquam _Empedocli, Platoui, Enclidi_, veteribus
aliisid placitum erat) ab oculo radiorum emiſſione, verùm ab objectis
defluente re quâpiam, oculoſque percellente viſum effici; quod &

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer