Volltext : Systema Astronomiae Aegyptiacae quadripartitum (H. 2/5)

XIX
rint  sacrae  et  propriae.  Quae  loca,  praecipue  Horapollinis,  summa  cura  examinari
et  colligi  debebant.  Denique  veteres  astronomi  ipsi,  Firmicus,  Manetho,  Ptolemaeus,
Proclus,  Paulus  Alexandrinus,  Manilius,  Censorinus,  Johannes  Lydus,  Sextus  Empiricus, -
  Hermes,  Vettius  Valens  aliique  illecti  et  neglecti,  singulis  planetis  ac  zodiacalibus ¬
  segmentis  adscribunt  permulta  et  varia  nomina  diuina,  Deos  Deasque,  personas, ¬
  quadrupeda,  aues,  insecta,  amphibia,  arbores,  plantas,  arte  facta,  ornamenta,
corporum  partes  eiusque  generis  alia.  His  itaque  ex  fontibus,  de  quo  agit  Pars  II.
huius  voluminis,  cognoscitur,  quibuscunque  fere  imaginibus  Aegyptii  tum  planetas
singulos,  tum  varia  Zodiaci  segmenta  plerumque  expresserint.  Jam  eo  perueneram,
vt  scirem,  quot  et  quosnam  Aegyptii  nouerint  planetas,  quot  et  quales  Zodiaci  divisiones ¬
  adhibuerint;  deinde  quibus  symbolis  vsi  fuerint  in  scriptis  astronomicis.
Restabat  tertium.  Quaerebatur  enim,  quibus  modis  ac  rationibus  Aegyptii  planeta
rum  loca  indicauerint.  Quem  ad  finem  rogare  licuit  papyrum  astronomicam  Graece
scriptam,  feliciter  a  Saltio  in  sepulcris  Thebanis  repertam  (Par.  III.  §.  2.).  Hinc  patebat -
  mihi,  Aegyptios  septem  constanter  planetarum  constellationes  natalitias  notasse,
ita  vt  varias  partes  Zodiaci  cum  planeta  coniunctas  naturali  deinceps  ordine  enumerarent. ¬
  Jam  auxiliis  his  tribus  inuentis  facile  erat,  inscriptiones  Aegyptiorum
astronomicas  interpretari.  Quamuis  enim  varia  sint  earum  genera,  tamen  omnia
sequuntur  easdem  leges,  quippe  sequentes.  I.  In  monumentis  astronomicis  hieroglyphice ¬
  scriptis  exprimuntur  planetae  et  Zodiaci  partes  variis  iisque  certis  rerum  sa
crarum  imaginibus  et  nominibus.  II.  Quibus  symbolis  planeta  significatur,  eadem
conueniunt  Zodiacalibus  segmentis  eidem  planetae  ac  Domino  subiectis.  III.  Longitudo ¬
  planetae  ita  indicatur,  yt  omnes  Zodiaci  diuisiones,  quarum  in  finibus  planeta
apparuerit,  afferantur.  IV.  Singulis  in  versibus  segmenta  zodiacalia  cum  planeta
quodam  coniuncta  secundum  dignitatem  et  ambitum  deinceps  enumerantur  (Trigonodespota ¬
  90°,  passim  cum  Tetragonodespota;  Oecodespota  30°,  Decanus  10°,  Horiocrator -
  2°—  12°,  Dodecatemorion  2°  30’,  Moera  1°).  V.  Planetae,  basibus  constituti
aliisque  rebus  distincti  a  reliquis  personis,  post  tot  figuras  suis  in  versibus  ponuntur,
quot  gradus  Signi  superauerint.  VI.  Planetae  retrogradi  pinguntur  retrospicientes.
VII.  Adspectus  planetarum  trigonalis  et  tetragonalis  compositione  planetarum  et  navium ¬
  zodiacalium  (Signorum)  singulari  ratione  exprimitur.  VIII.  Planetae  inter  duo
Signa  obseruati  inter  duos  Oecodespotas  ponuntur.  IX.  Hora  obseruationis  singulari
in  loco  indicatur  Horoscopo.  Hae  sunt  leges  primariae,  ad  quas  sequentes  inscriptiones ¬
  explicare  tentaui,  quippe  omnium  celeberrimas.
Zodiacus  Tentyriticus,  anno  1799  repertus,  quem  pro  antiquissimo,  imo  antec ¬
  2
            
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer